AECRARE

AECRARE
AECRARE
cum de personis dicitur, est θεῖον προσνέμειν, divini quiddam tribuere; ut olim in Tribunis factum, postea in Imperatoribus: at consecrare, quod de mortuis Principibus usurpatum, est ἀποθεοῦν, vel θεοὺς ποιεῖν, i. e. inter caelites referre, non solum divini
quiddam, sed Deitatem, ut sic dicam, iis tribuere. Quod etiam inter Divos sacrare, dixit Spartian. in Severo c. 7. Nempe sacrati Imperatores, et sacratissimi, etiam vivi dicebantut; at qui Divi iam facti, ii consecrati, vel inter divos sacrati, dicebantur. Desacratos quoque dixit Capitolin. in Marco c. 18. Sacerdotes Antoniniani, et Socales et Flamines et omnia, quae desacratis decrevit Antiquitas. Interim verba haec nonnumquam promiscue sumi, docet Salmas. ad Spartian. loc. cit. Alia notio verbi, in hisce Virgilii l. 10. Aen. v. 419.
Iniecere manum Parcae: telisque Sacrarunt
Evandri ------
de qua vide accurate disputantem Macrob. Saturnal. l. 3. c. 7. et infra aliquid, verbo Sancire.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”